English: The Saint Petersburg Bede is an early surviving manuscript of Bede's 8th century history, the Historia ecclesiastica gentis Anglorum. It is so named because it was taken to the Russian National Library of Saint Petersburg in Russia at the time of the French Revolution.
[Latin text from https://thelatinlibrary.com/bede/bede1.shtml:
First column]
Brittania Oceani insula, cui quondam Albion
nomen fuit, inter septentrionem
et occidentem locata est, Germaniae, Galliae, Hispaniae, maximis Euro
pae partibus, multo interuallo ad[-]
uersa. Quae per miliapassuum
DCCC in Boream longa, latitudinis
habet milia CC, exceptis dumtaxat
prolixioribus diuersorum promon[-]
toriorum tractibus, quibus efficitur,
ut circuitus eius quadragies octies
LXXV milia conpleat. Habet a meri[-]
die Galliam Belgicam, cuius proximum
litus transmeantibus aperit ciuitas,
quae dicitur Rutubi portus, a gen[-]
te Anglorum nunc corrupte Repta
cÃstir uocata, interposito mari
a Gessoriaco Morynorum gentis
litore proximo, traiectu milium L,
siue, ut quidam scripsere, stadiorum
CCCCL. A tergo autem, unde Oceano
infinito patet, Orcadas insulas habet.
[Second column:]
Opima frugibus atque arboribus insula,
et alendis apta pecoribus ac iumentis;
uineas etiam quibusdam in locis ger[-]
minans; sed et auium ferax terra
marique generis diuersi; fluuiis quoque
multum piscosis ac fontibus praeclara
copiosis, et quidem praecipue issicio
abundat, et anguilla. Capiuntur
autem saepissime et uituli marini,
et delphines, nec non et balenae; excep[-]
tis uariorum generibus concyliorum;
in quibus sunt et musculae, quibus inclusam
saepe margaritam omnis quidem
coloris optimam inueniunt, id est et
rubicundi, et purpurei, et iacintini,
et prasini, sed maxime candidi. Sunt
et cocleae satis superque abundan[-]
tes, quibus tinctura coccinei coloris
conficitur, cuius rubor pulcherrimus
nullo umquam solis ardore, nulla
ualet pluuiarum iniuria pallescere;
sed quo uetustior, eo solet esse uenustior.
Habet fontes salinarum, habet et
fontes calidos, et ex eis fluuios bal[-]
nearum calidarum omni aetati et sexui per distincta loca iuxta suum cuique modum accommodos. Aqua enim, ut sanctus Basilius dicit, feruidam qualitatem recipit, cum per certa quaedam metalla transcurrit, et fit non solum calida, sed et ardens. Quae etiam uenis metallorum, aeris, ferri, et plumbi